• Ulrich de Strasbourg ⋅ Summa de bono 02 06 21

    Primi vita nobi­lis­si­ma est quae secun­dum ratio­nem intel­li­gen­di a nobi­lis­si­mo prin­ci­pio, quod est priam et / ple­na lux intel­lec­tus uni­ver­sa­li­ter agens, ita pro­ce­dit quod nec per ali­quam immis­sio­nem in extra­nea natu­ra a ple­ni­tu­dine illius lucis obum­bra­tur. […] Delectabilissima vero est haec vita et gau­dio ple­na, quia unius­cu­jusque finis natu­ra­lis et pro­prius est delec­ta­bi­lis­si­mus et dul­cis­si­mus. Finis autem uni­ver­so­rum est attin­gere actua­li­ter pri­mum prin­ci­pium. Hujusmodi autem pri­mum prin­ci­pium attin­git qui­dem natu­ra in par­ti­ci­pa­tione boni­ta­tis sua in umbra mate­riae et pri­va­tio­nis et non in ratione intellectus.…

  • Ulrich de Strasbourg ⋅ Summa de bono

    Si vero consi­de­re­tur iste ordo mate­ria­li­ter secun­dum esse rerum par­ti­ci­pan­tium imper­fec­tius aliis hunc finem, sic non potest esse a pri­mo, cum ipsum eodem modo assit omni­bus. Sed sic cau­sa huius ordi­nis est amplior et amplior obum­bra­tio lucis pri­mi intel­lec­tus uni­ver­sa­li­ter agen­tis, ut docet Isaac in libro ‘De defi­ni­tio­ni­bus’, quod sem­per pos­te­rius ori­tur in umbra prae­ce­den­tis, et vocat umbram dif­fe­ren­tiam coar­tan­tem ampli­tu­di­nem lumi­nis pro­ce­den­tis a priore et eius intel­lec­tua­li­ta­tem natu­ra extra­nea per­mis­cen­tem, per quae illa natu­ra cadit a lumine pri­mi. Huius autem casus cau­sa est ipsa pro­ces­sio, inquan­tum est dis­tan­tia ab eo, a quo ali­quid pro­ce­dit, quae dis­tan­tia est secun­dum gradus…