Primi vita nobilissima est quae secundum rationem intelligendi a nobilissimo principio, quod est priam et / plena lux intellectus universaliter agens, ita procedit quod nec per aliquam immissionem in extranea natura a plenitudine illius lucis obumbratur.
[…]Delectabilissima vero est haec vita et gaudio plena, quia uniuscujusque finis naturalis et proprius est delectabilissimus et dulcissimus. Finis autem universorum est attingere actualiter primum principium. Hujusmodi autem primum principium attingit quidem natura in participatione bonitatis sua in umbra materiae et privationis et non in ratione intellectus.
,
Summa de bono [1262–1271]
,
li. 4
De deo patre secundum appropriatam sibi rationem primi principii
,
tr. 1
,
chap. 2
,
éd. Kurt Flasch
Loris Sturlese
Sabina Pieperhoff
, , ,
p. 15
§ 110–120