02 06 21

Si vero consi­de­re­tur iste ordo mate­ria­li­ter secun­dum esse rerum par­ti­ci­pan­tium imper­fec­tius aliis hunc finem, sic non potest esse a pri­mo, cum ipsum eodem modo assit omni­bus. Sed sic cau­sa huius ordi­nis est amplior et amplior obum­bra­tio lucis pri­mi intel­lec­tus uni­ver­sa­li­ter agen­tis, ut docet Isaac in libro ‘De defi­ni­tio­ni­bus’, quod sem­per pos­te­rius ori­tur in umbra prae­ce­den­tis, et vocat umbram dif­fe­ren­tiam coar­tan­tem ampli­tu­di­nem lumi­nis pro­ce­den­tis a priore et eius intel­lec­tua­li­ta­tem natu­ra extra­nea per­mis­cen­tem, per quae illa natu­ra cadit a lumine pri­mi. Huius autem casus cau­sa est ipsa pro­ces­sio, inquan­tum est dis­tan­tia ab eo, a quo ali­quid pro­ce­dit, quae dis­tan­tia est secun­dum gra­dus eius, quod est esse in poten­tia : dis­tans enim et rece­dens a puro actu neces­sa­rio est in poten­tia, et ideo defi­cit in eo actus pri­mae lucis ; et quod imme­diate est a pri­mo, minus habet de poten­tia, et per conse­quens in eo minus cadit hoc lumen a puri­tate suae natu­rae, et quod mediate est ab ipso, magis habet de poten­tia, et ideo magis occum­bit in eo actus huius lumi­nis, et quan­to per plu­ra media ali­quid distat, tan­to magis obum­bra­tum est.

, ,
li. 4 De deo patre secundum appropriatam sibi rationem primi principii
,
tr. 1
,
chap. 6
,
éd. Kurt Flasch Loris Sturlese Sabina Pieperhoff
, , ,
p. 15–30 § 2